Leviticus 11

ISICH. Quidquid a Deo factum ipsa institutionis auctoritate mundum est. In animalibus igitur mores pinguntur hominum, et actus, et voluntates, ex quibus fiunt mundi vel immundi. ID. Dixit Dominus ad Noe: Gen. 9., etc. In Genesi quoque dictum est: Gen. 1.. Hic autem quaedam prohibentur, velut mala, et immunda decernuntur. Non sunt tamen ista contraria sibi: nam et Judaeorum gastrimargiam ad modicum Dominus reprimit, et spiritualis praeceptorum expositio quales debeant esse instruit. Lex enim nutrimentum est animae rationalis rationabiliter intellecta. Sicut autem in superioribus per oblationes figuravit offerentes, sic nunc per ea quae comeduntur exprimit comedentes. . etc. ISID. In piscibus quidquid pinnulas et squamas non habet, abominabile est: aspera pro mundis habentur. Hispidi enim et hirsuti, firmi, et graves hominum mores approbantur. Qui sine his sunt, immundi dicuntur, quibus leves et lubrici, infirmi et effeminati mores adjiciuntur. Pinnulas quoque conjungit et squamas; quicunque enim pisces pinnati sunt et squamosi. Si quibus ignorantia solubilis est, his et cognitio sublimis et vita coelestis: qui autem tales non sunt, cum his nec cibum sumere. Moraliter. GREG. Pisces qui pinnulas habent et squamas, dare saltus super aquas solent. In pinnatis ergo piscibus electae animae figurantur, quae solae in coelestis Ecclesiae corpus transeunt; quae pinnulis virtutum fultae per coeleste desiderium saliunt ad contemplationem, quamvis in se relabantur per carnis fragilitatem. Soli ergo in electorum corpus quasi cibus electus transeunt, qui dum imis serviunt, mentis saltibus superna conscendunt, ne semper in profundis curarum lateant, ubi nullam amoris summi, quasi liberi aeris, curam habent. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt, nec perturbationis strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt. . etc. Sunt etiam pisces testam pro pelle habentes, quorum squama auferri non potest, quia nec verbo Dei squamas ignorantiae deponunt, nec cultrum spiritus suscipiunt: et quamvis in mari baptismi inveniantur, vel in poenitentiae fluminibus, abominabiles sunt tamen in his quae moventur et vivunt in aquis, quia regenerationem et vitam, quam in baptismo acceperunt, vivendo male corrumpunt. RAB. in Levit. Cum suem prohibet, etc., usque ad quaerentes tenebras noctis. . etc. ISICH. Quae ad contemplativorum vitam pertinent, adjungit, etc., ID. Qui bellis gaudet. Unde sequitur exercitum, expectans cadavera mortuorum: non debet enim alieno luctu pasci, qui dat operam contemplationi. . Struthio avis est, sed volare non potest, et semper circa terram est, sicut quidam Deo militantes et saecularibus negotiis se implicantes Job XXXIX; II Tim. 2.. Hanc aiunt in nocte acute videre, et parum in die. Tales sunt qui Legis gloriantur contemplatione, et Evangelii lucem capere non valent. In nocte tantum rapit. Tales sunt gentes noctis operibus inhiantes, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia Gal. 5.. Larus est animal tam in aqua quam in terra habitans: volat enim et natat. Huic assimilantur qui circumcisionem et baptismum venerantur. Accipiter inter rapaces est aves, sed mansuescit, et rapinam cum hominibus operatur. Hunc imitantur qui mansueti videntur, sed cum potentibus et avaris atque rapacibus rapere nituntur. Haec longi colli sunt, et cibum ex profunditate terrae vel aquae ut dicitur trahunt, nec imitanda sunt. Qui enim contemplationi vacat ad superiora debet tendere, nec de inferioribus sollicitus esse. . Haec lugubris est et luctum amans. Saeculi autem tristitia mortem operatur. Qui autem Deum diligit, debet gaudere, sine intermissione orare, in omnibus gratias agere I Thess. 5.. Quae circa terram volat, pennis pro pedibus utitur: quod alienum est ab eis qui contemplantur, ne contemplatio eorum in terrenis occupetur. etc. Qui contemplativis videntur esse similes, sed tanquam reptilia terrenis inhaerent concupiscentiis, etiamsi in quatuor pedibus ambulent, id est si evangelicam praedicationem simulent, quae vocat ad poenitentiam; quia non vere socialem amplectuntur vitam, voluptatibus servientes, abominabiles sunt. etc. Quia cum sint in carne, non secundum carnem ambulant II Cor. 10., sed a sordidis actionibus exsiliunt, et terrenis hominibus permiscentur, ut instruant et doceant: sicut Dominus cum peccatoribus et publicanis Matth. 9.. Habere nos oportet crura sublimiora pedibus, ne claudicemus utroque pede, sicut Judaei in lege et prophetis; sed crura habeamus recta, sicut Cherubin, de quibus dicitur: Ezech. 1.. Qui exsilit, sed minus quam attacus, vel locusta, quae magis exsiliunt. Tales sunt, qui cum peccatoribus conversantur, ad conversationem, non ad consensum vel imitationem. Qui pugnat cum serpentibus, nobis autem pugna est cum antiquo serpente et angelis ejus Apoc. 12.. . Sicut qui dicit malum bonum, et amarum dulce Isa. 5.: laudando enim malum a quo prohibere debuerat, suum facit et portat. ISICH. Nullum peccatum praeterit lex; quaecunque in Evangelio prohibentur Legis aenigmatibus exprimuntur, Matth. 18., et in utraque lege laudes Deum, et, sicut prohibet, fugias malum. etc. Qui evangelicam conversationem migrat, sed manibus ambulat, turpis, scilicet, lucri causa manus imponens I Tim. 4., hic recte omnibus bestiis comparatur, ut vel adulterum dicas, vel avarum, homicidam et similia: omnibus enim per pravam manus impositionem communicat. Falsa dicendo testimonia. dignum dicendo indignum, et mundum immundum. Ingluviem. Mus enim pro ventris ingluvie nulla vitat pericula. Qui durae cutis et malitiosus luto pascitur. Miserescit, et prae infirmitate mansuetum se fingit, cum crudele sit. Animal caecum de terra genitum. Creatur enim, ut aiunt, de terra compluta et lutulenta, sed prius corrupta. etc. Si naturaliter essent immunda, immundus esset viventia etiam qui tangeret. Morticina talium actiones sunt, id est, dolus, furtum, duplicitas, et hujusmodi in quibus mors animae. etc. ISICH. Admirabili divisione utitur legislator, etc., usque ad tam vas ligneum quam vestimentum. . etc. Cibum et potum opera bona intelligit, ideo dixit: etc. Quia malarum actionum et cibus et potus prohibetur, ne quis participet. Si ergo bonis actionibus, quae sunt in omni vase, id est in omni homine, quodlibet morticinum inciderit, necessario immunda actio erit. Si enim bonae actioni, superbia, dolus, hypocrisis vel quodlibet morticinum, id est, participanti mortem inferens inciderit, et hic immundus erit: bonam enim actionem mala incidens intentio polluit. AUG., quaest. 37 in Levit. De vase, scilicet quod factum est immundum de morticinis immundis si forte aquam habuit. Baptismi: est enim sermo de baptizatis; de infidelibus autem mentionem non facit. Unde Paulus: I Cor. 3., non utique fornicariis hujus mundi, etc. Per hoc magistri designantur, in quibus cibi sacrae doctrinae coquuntur operatione et igne Spiritus sancti. Nec mirum: Moab enim lebes appellatur: Rom. 2.. etc. Quia qui docent non furari, furantur; et qui praedicant non moechari, moechantur: doctrina tamen munda est. Unde fontes et caetera. . ISICH. Nihil indiscussum relinquit, etc., usque ad si quodlibet morticinum super eos ceciderit, fiunt immundi. . ISICH. Iniquorum vitam debemus abominari, justorum imitari. Qui enim vitam malorum tetigerit, immundus erit, donec poenituerit. Id est, quasi advocatus defenderit, et in se auxiliando transtulerit, lavet vestimenta sua, id est actiones pravas, donec poenituerit. Hoc superius legislator exposuit, sed ad frequentationem meditandae legis monendo auditorem, repetit. . Non hi cibi nos mundant vel polluunt, sed nos ipsi: vivificamus enim quae comeduntur, et quemadmodum omnis cibus bonus I Petr. 2., et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sic ea quae comeduntur, id est quae nutriunt animam, bonas scilicet actiones, nos vivificamus, si bene utimur: si male, mortificamus. Qui enim ex rapina facit eleemosynam mortificat eam, et aufert ei potentiam; et qui abstinent a cibis, fratribus vero detrahunt, mortificant abstinentiam.
Copyright information for VulgGlossa